monumenta.ch > Hieronymus > 13
Hieronymus, in Daniele, XII <<<     >>> XIV

Caput XIII SHOW APPARATUS

1 Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioacim, et accepit uxorem nomine Susannam filiam Helciae, pulchram nimis, et timentem Dominum. Expositis, ut potui, quae in Danielis libro iuxta Hebraicum continentur, ponam breviter quid Origenes in decimo Stromatum suorum libro de Susannae et Belis fabulis dixerit.
2 Cuius haec verba sunt, quae locis suis subnotabis.
3 Et parentes eius iusti edocuerunt filiam suam iuxta legem Moysi. Hoc utendum est testimonio ad exhortationem parentum, ut doceant iuxta legem Dei, sermonemque divinum non solum filios, sed et filias suas.
4 Et constituti sunt duo senes de populo iudices in anno illo. Referebat Hebraeus istos esse Ahab et Sedeciam, de quibus scribit Ieremias: Faciat te Dominus sicut Ahab et Sedeciam, quos frixit rex Babylonis in igne, propter iniquitatem quam fecerant in Israel, et adulterarant uxores civium suorum.
5 De quibus locutus est Dominus: quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus iudicibus, qui videbantur regere populum. Isti frequentabant domum Ioacim, etc. Pulchre de presbyteris peccatoribus non ait: Qui regebant populum: sed, qui videbantur regere. Qui enim bene praesunt populo, regunt populum: qui autem tantum nomen habent iudicum, et iniuste praesunt populo, regere videntur populum, magis quam regant.
6 Et exarserunt in concupiscentiam eius, et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos, ut non viderent coelum, neque meminissent iudiciorum iustorum. Quod Graeci vocant πάθος, nos perturbationem magis quam passionem rectius interpretamur. Haec igitur perturbatio, et cupido libidinis titillavit, immo percussit corda seniorum.
7 Sed ut in animis eorum iaceret fundamentum, et cogitarent desiderata complere, ipsi everterunt sensum suum: quo subverso, oculi eorum inclinati sunt, ut coelestia non viderent, nec recordarentur iudiciorum iustorum, sive Dei, sive honestatis, sive naturae: quae omnibus ad bonum insita est.
8 Et ecce Susanna inambulabat, iuxta consuetudinem. Ante iam dictum est quod facto mane inambularet Susanna. Nec incongruum est ad placandos eos qui omnium quae gerimus de Scripturis sanctis quaerunt exempla, hunc inambulandi locum assumere: quod recte quis ad vegetandum corpusculum deambulet. Quem locum, inquit, de Septuaginta editione nunc posui: quo dicto Origenes ostendit caetera se non iuxta Septuaginta interpretes disseruisse.
9 Ingemuitque Susanna et ait: Angustiae mihi sunt undique. Qui ad summitatem perfectae virtutis venerit, numquam dicit sibi imminere discrimen, si adulterorum manus non effugerit, dicentium: Assentire nobis, et commiscere nobiscum. Alioquin, et si nolueris, dicemus testimonium contra te, quod fuerit tecum iuvenis, et hac de causa dimiseris puellas a te. Humanae quippe fragilitatis est, mortem timere, quae infertur pro iustitia: nisi forte angustiam interpretabimur, non imminentis mortis, sed opprobrii et ignominiae, qua perfundenda erat illis accusantibus atque dicentibus: Fuit cum illa iuvenis, et idcirco dimisit puellas.
10 Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non, etc. Peccatum mortem vocat. Sicut ergo ei qui facit adulterium, mors est adulterium: sic omne peccatum quod ducit ad mortem, mors appellandum est. Et toties mori credimur, quoties peccamus ad mortem. Unde econtrario toties resurgimus et vivificamur, quoties vitae digna opera facimus.
11 Sed melius mihi est absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. In Graeco non habet, αἰρετώτερον, id est, melius, sed αἰρετὸν, quod bonum interpretari possumus. Unde eleganter non dixit: Melius mihi est incidere in manus iniquorum presbyterorum, quam peccare in conspectu Domini: ne videretur comparatione peccati, quod non erat bonum, hoc appellare melius. Sed bonum est, inquit, mihi non facere malum, et incidere in manus vestras, ne peccem in conspectu Domini.
12 Non ergo per comparationem legendum est: Melius mihi est incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini: sed absolute: Bonum mihi est non facere malum et incidere in manus vestras, ne peccem in conspectu Domini.
13 Et exclamavit voce magna Susanna, etc. Magna vox erat, non aeris percussione, et clamore faucium, sed pudicitiae magnitudine, per quam clamabat ad Dominum. Unde et sancta Scriptura in exclamatione seniorum non apposuit magnam vocem. Sequitur enim: Clamaverunt et senes adversum eam.
14 Exclamavit autem Susanna voce magna, etc. Cordis affectus, et mentis pura confessio, et bonum conscientiae, vocem eius fecerant clariorem. Unde magna erat exclamatio eius Deo, quae ab hominibus non audiebatur.
15 Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri iunioris. Quo sermone ostenditur, non intrasse in Danielem Spiritum sanctum: sed eum qui erat in illo, et quiescebat propter aetatis infirmitatem, nec sua poterat opera demonstrare, data occasione pro sancta femina a Domino suscitatum.
16 Et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine huius, etc. Suscitato in se Spiritu sancto, et quae puer deberet dicere suggerente, vox eius magna erat. Et notandum sicubi in Scripturis sanctis, peccatoris vox magna vocatur.
17 Dic sub qua arbore videris eos loquentes sibi. Qui ait sub schino, dixitque ei Daniel: Recte mentitus es in caput tuum; ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo scindet te medium. Et post modicum alter senior ait, sub prino, dixitque ad eum Daniel: Recte mentitus et tu in caput tuum. Manet autem Angelus Dei gladium habens ut secet te medium. Quia Hebraei reprobant historiam Susannae, dicentes eam in Danielis volumine non haberi, debemus diligenter inquirere nomina, σχίνου καὶ πρίνου, quae Latini ilicem et lentiscum interpretantur, si sint apud Hebraeos, et quam habeant etymologiam, ut a σχίνω, scissio, et a πρίνω, sectio, sive serratio dicatur lingua eorum.
18 Quod si non fuerit inventum, necessitate cogemur et nos eorum acquiescere sententiae, qui Graeci tantum sermonis hanc volunt esse περικοπὴν, quae Graecam habeat tantum etymologiam, et Hebraicam non habeat. Quod si quis ostenderit duarum istarum arborum scissionis et sectionis in Hebraeo stare etymologiam: tunc poterimus etiam hanc Scripturam recipere.
19 Exclamavit autem omnis synagoga voce magna, et benedixerunt Deum qui salvat sperantes in se, etc. Si interfecit eos omnis synagoga, videtur illa opinio refutari, de qua supra diximus, secundum Ieremiam, quod ipsi essent presbyteri Abab et Sedecias: nisi forte hoc, quod scriptum est: Interfecerunt eos, sic interpretemur pro eo, quod est, regi Babylonis occidendos tradiderunt.
20 Sicut et nos dicimus, quod Iudaei interfecerint Salvatorem: non quo ipsi percusserint, sed quo tradiderint occidendum, et succlamantes dixerint: Crucifige, crucifige eum.
21 Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne quasi sancti laudant Deum: non quia liberata est de manu presbyterorum Susanna, hoc enim non satis laudabile est, nec magni discriminis, si non esset liberata, sed quia non est inventa in ea res turpis.



Hieronymus, in Daniele, XII <<<     >>> XIV
monumenta.ch > Hieronymus > 13